[«vers.» 19.] Sed qui meminit non solum servum se esse Dei, sed et filium ancillae Dei, videt ubi reddat vota sua, conformatus Christo per calicem salutaris. «In atriis,» inquit, «domus Domini.» Quae domus Dei est, haec ancilla Dei est: et quae domus Dei, nisi omnis populus ejus? Ideo sequitur, «In conspectu omnis populi ejus.» Et apertius jam nominat ipsam matrem. Quid est enim aliud populus ejus, nisi quod sequitur, «In medio tui, Jerusalem?» Tunc est enim quod redditur gratum, si de pace atque in pace reddatur. Qui autem filii hujus ancillae non sunt, bellum potiusquam pacem amaverunt. Ne quis autem existimet atria domus Domini, et omnem populum ejus Judaeos significari, quia ita clausit iste psalmus, ut diceret, «In medio tui, Jerusalem,» cujus nomine carnales Israelitae gloriantur; audite sequentem psalmum, qui quatuor versiculis continetur.