[vers. 1.] Non adeo multa sunt in hoc psalmo, in quibus sermo noster patiatur difficultatem, vel intentio auditorum intelligendi impedimentum. Proinde adjuvante Domino, cum affectu audiendi et videndi jam quae prophetata et praedicta sunt, tanquam eruditi in schola Christi, currere debemus quae plana sunt; ut si forte obscura exigunt officium interpretandi, ea quae plana sunt legendi officium a me debeant flagitare. Cantatur hic de adventu Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, et de vinea ejus. Sed cantat ille Asaph, quantum apparet, illuminatus atque correctus, cujus nomine nostis significari Synagogam. Denique titulus Psalmi est, In finem pro his qui immutabuntur: utique in melius, quoniam Christus finis Legis 1Rom. X, 4 ideo venit, ut immutet in melius. Et addit, testimonium ipsi Asaph: bonum testimonium veritatis. Denique hoc testimonium et Christum et vineam confitetur; hoc est caput et corpus, regem et plebem, pastorem et gregem, et totum omnium Scripturarum mysterium Christum et Ecclesiam. Concludit autem titulus Psalmi, pro Assyriis. Assyrii interpretantur, Dirigentes. Jam ergo non sit generatio quae cor non direxit suum 2Psal. LXXVII, 8, sed generatio jam dirigens. Ergo audiamus quid dicat in hoc testimonio.