[vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit: mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit, ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tanquam Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis 31Joan. VIII, 44 . Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in filiis diffidentiae 32Ephes. II, 2, mater quae est? Est quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum. Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat omnia? Cognovimus aliam matrem, Jerusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia, cujus portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent jam quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu praestabas, et illis imputabam.