[vers. 6.] Cogitavi dies antiquos. Jam iste velut qui vapulaverat foris, tulit se intro, in secretario suae mentis agit. Et quid ibi agat dicat nobis: Cogitavi dies antiquos. Bene est illi. Videte quae cogitat, rogo vos. Intus est, apud se cogitat dies antiquos. Nemo illi dicit, Male dixisti; nemo illi dicit, Multum locutus es; nemo illi dicit, Perverse sensisti. Ita sit ei bene secum, adjuvet Deus: cogitet dies antiquos, et dicat nobis in ipso interiore cubiculo suo quid egerit, quo pervenerit, quid transilierit, ubi manserit: Cogitavi dies antiquos, et annorum aeternorum memor fui. Qui sunt anni aeterni? Magna cogitatio! Videte si vult ista cogitatio, nisi magnum silentium. Ab omni forinsecus strepitu, ab omni rerum humanarum tumultu intus requiescat, qui cogitare vult annos istos aeternos. Numquid anni in quibus sumus aeterni sunt, aut in quibus fuerunt majores nostri, aut in quibus futuri sunt posteri nostri? Absit ut aeterni existimentur. Quid enim de his annis manet? Ecce loquendo dicimus, Hoc anno; et quid tenemus de hoc anno, praeter unum diem in quo sumus? Nam superiores dies anni hujus jam transierunt, nec tenentur; futuri autem nondum venerunt. In uno die sumus, et dicimus, Hoc anno: imo dic, Hodie, si aliquid vis praesens dicere. Nam de toto anno quid praesens tenes? Quidquid de illo praeteritum est, jam non est; quidquid de illo futurum est, nondum est: quomodo, Hoc anno? Corrige locutionem: Hodie, dic. Verum dicis, Hodie, jam dicam. Rursus et hoc attende, quod hodie horae matutinae jam transierunt, horae futurae nondum venerunt. Et hoc ergo corrige: Hac hora, dic. Et de ista hora quid tenes? Momenta ejus quaedam jam transierunt; quae futura sunt nondum venerunt. Hoc momento, dic. Quo momento? Dum syllabas loquor, si duas syllabas dicam, altera non sonat, nisi cum illa transierit: ipsa denique una syllaba, si duas litteras habeat, non sonat posterior littera nisi prior abierit. Quid ergo tenemus de his annis! Anni isti mutabiles sunt: anni aeterni cogitandi sunt, anni qui stant, qui non venientibus et abuentibus diebus peraguntur; anni de quibus alio loco Scriptura dicit Deo: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 19Psal. CI, 28 . Hos annos iste transiliens, non in garrulitate forinsecus, sed in silentio cogitavit: Et annorum aeternorum memor fui. 9 [vers. 7.] Et meditatus sum nocte cum corde meo. Nemo illi calumniosus tendiculas verborum requirit, in corde suo meditatus est. Garriebam. Ecce est illud garrire. Observa iterum, ne deficiat spiritus tuus. Non, inquit: non sic garriebam quasi foris; alio modo nunc. Quomodo nunc? Garriebam, et scrutabar spiritum meum. Si scrutaretur iste terram, ut venas auri inveniret, nemo eum desipere diceret; imo sapientem multi dicerent, qui vellet ad aurum pervenire: quanta homo habet intus, et non fodit? Scrutabatur iste spiritum suum, et cum ipso spiritu suo loquebatur, et in ipsa locutione garriebat. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se judex erat. Et sequitur: Scrutabar spiritum meum. Timendum ne in ipso spiritu suo remaneat: garrivit enim foris; et quia anticipaverunt vigilias omnes inimici ejus, invenit ibi tristitiam, et defecit spiritus ejus. Qui garriebat foris, ecce coepit intus garrire securus, ubi solus in silentio cogitat annos aeternos: Et perscrutabar, inquit, spiritum meum. Et hic timendum ne in spiritu suo remaneat, et non sit transiliens. Jam tamen melius agit quam foris agebat. Transcendit aliquid: et hinc videamus quo. Non enim cessat iste transiliens, donec veniat in finem unde habet titulum Psalmus: Garriebam, inquit, et scrutabar spiritum meum.