TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Ecce jam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, veniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid voluit dicere, Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait, Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est 24Joan. I, 17. Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subventum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captivum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 25Rom. VII, 22-25. Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum verbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata 26Psal. XXXI, 1. Si severus judex veniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille veniens cum gratia, non exegit quod debebatur, solvit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut vero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsolvit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et invenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 27Psal. CXV, 12, 13 . Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini invocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inveni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed cave ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, invenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Judaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluviam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid volueris in te dare Deo, non te invenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesivit te; et inventum revocavit te. Praeterita non imputavit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis.

Notes

  1. 24. Joan. I, 17
  2. 25. Rom. VII, 22-25
  3. 26. Psal. XXXI, 1
  4. 27. Psal. CXV, 12, 13