TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaeramus ergo quas dixerit negotiationes, quas vere qui non cognovit, tota die laudat Deum. Negotiatio et in graeca lingua ab actu dicitur, et in latina a negato otio: sed sive ab actu, sive a negato otio, discutiatur quid sit. Qui enim negotiatores actuosi, quasi ex eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perveniunt ad gratiam Dei. Ergo contra illam gratiam sunt negotiatores, quam commendat hic psalmus. Illam enim gratiam commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Quomodo quodam loco dicitur, Medici non resuscitabunt 69Psal. LXXXVII, 11 ; deserere debent homines medicinam? Sed quid est hoc? Sub isto nomine intelliguntur superbi, pollicentes salutem hominibus, cum Domini sit salus. Quomodo ergo contra medicos, id est superbos salutis pollicitatores, vigilat hoc quod dictum est, Tota die salutem tuam: sic contra negotiatores, id est, qui de actu suo et operibus gaudent, vigilat hoc quod dictum est, Os meum enuntiabit justitiam tuam, id est non meam. Qui sunt negotiatores, id est quasi de actu suo sibi placentes? Qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 70Rom. X, 3. Merito et negotium dictum est, quia negat otium. Quantum mali est, quod negat otium? Merito Dominus expulit de templo illos quibus dixit, Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis 71Matth. XXI, 13 ; id est, gloriantes de operibus vestris, otium non quaerentes, nec audientes contra inquietudinem et negotiationem vestram dicentem Scripturam: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus 72Psal. XLV, 11 . Quid est, Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus; nisi, ut sciatis quia Deus est qui operatur in vobis, et non de vestris operibus extollamini? Non audis vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris 73Matth. XI, 28, 29 ? Haec requies contra negotiatores praedicatur, haec requies contra eos qui oderunt otium praedicatur, agendo et jactando se de operibus suis, ut non requiescant in Deo; et tanto longius a gratia resiliant, quanto magis de suis operibus extolluntur.

Notes

  1. 69. Psal. LXXXVII, 11
  2. 70. Rom. X, 3
  3. 71. Matth. XXI, 13
  4. 72. Psal. XLV, 11
  5. 73. Matth. XI, 28, 29