«Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me.» Hoc planius dicatur, et audiatur. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus; nec quaesivi aliquid supra vires meas, unde me apud imperitos jactarem. Intendat Charitas vestra; magna res commendatur. Quomodo Simon ille magus in mirabilibus ingredi volebat super se, propterea plus illum delectavit potentia Apostolorum, quam justitia Christianorum. At ubi vidit per manus impositionem Apostolorum et per orationes eorum Deum dare fidelibus Spiritum sanctum; et quia tunc per miraculum demonstrabatur adventus Spiritus sancti, ut linguis loquerentur, quas non didicerant, omnes super quos veniebat Spiritus sanctus 16nec ideo modo non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt. Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod significabatur, miraculum ablatum est: cum ergo hoc videret Simon, voluit talia facere, non talis esse; et nostis quia etiam pecunia putavit comparandum Spiritum sanctum. Erat ergo de talibus qui in templum intrant ad emendum et vendendum; emere volebat quod vendere disponebat: et vere, fratres mei, quia talis ille erat, et sic intraverat ad eos. Dominus illos expulit de templo qui columbas vendebant; columba autem Spiritum sanctum significat: volebat ergo Simon emere columbam, et vendere columbam; accessit Dominus Jesus Christus, qui habitabat in Petro, et flagello resticulae expulit foras malum mercatorem 17Act. VIII, 18-23 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 16. nec ideo modo non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt. Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod significabatur, miraculum ablatum est
- 17. Act. VIII, 18-23