TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adjunxit, «Paulo minus consummaverunt me in terra:» multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est, «Adjuva me; Ego autem,» inquit, «non dereliqui mandata tua.»