TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore:» utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 7Matth. X, 22 . Potest autem videri ejusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere justitiam, quod est custodire judicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, «in omni tempore;» sicut in posteriore subauditur, «beati;» et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur, «Beati qui custodiunt judicium» in omni tempore, beati qui «faciunt justitiam in omni tempore.» Sed nisi aliquid interesset inter judicium et justitiam, non in alio psalmo diceretur, «Quousque justitia convertatur in judicium» 8Psal. XCIII, 15 . Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est, «Justitia et judicium directio sedis ejus» 9Psal. XCVI, 2 ; et illud, «Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem» 10Psal. XXXVI, 6 ; cum et illic ejusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel judicium pro justitia, vel justitia pro judicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut judicium custodire dicatur qui recte judicat, justitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intelligi secundum illud quod dictum est, «Quousque justitia convertatur in judicium,» etiam hic eos dictos beatos qui judicium custodiunt in fide, justitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut judicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum justitia conversa fuerit in judicium, id est, cum acceperint justi potestatem judicandi eos recte, a quibus modo non recte judicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intelligitur dicere, «Cum accepero tempus, ego justitias judicabo» 11Psal. LXXIV, 3 . Quod verbum e verbo magis diceretur, Aequitates judicabo. Non autem dixit, Cum accepero tempus, justitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit, «Qui faciunt justitiam in omni tempore.»

Notes

  1. 7. Matth. X, 22
  2. 8. Psal. XCIII, 15
  3. 9. Psal. XCVI, 2
  4. 10. Psal. XXXVI, 6
  5. 11. Psal. LXXIV, 3