[vers. 2.] Ad te, Domine, levavi animam meam: desiderio spirituali, quae carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Deus meus, in te confido, non erubescam: Deus meus, ex eo quod in me confidebam, perductus sum usque ad istam infirmitatem carnis; et qui deserto Deo sicut Deus esse volui, a minutissima bestiola mortem timens, de superbia mea irrisus erubui; jam ergo in te confido, non erubescam.