«Omnes,» inquit, «principes eorum, qui dixerunt, Haereditate possideamus sanctuarium Dei.» Ipse est sonitus inanis, quo, ut supra dictum est, «inimici tui sonuerunt.» Sanctuarium autem Dei quid intelligendum est, nisi templum Dei, de quo Apostolus ait: «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos» 24I Cor. III, 17 ? Nam quid aliud inimici, nisi populum Dei possidere, id est, subjugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates?