[«vers.» 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis, nisi adjuvetur ab illo qui jubet, ut faciat quod jubet, «Deduc me,» inquit, «in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui.» Parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab illo corde suo, cucurrisse jam dixerat. Quam propterea etiam semitam vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam 142Id. VII, 14 ; et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur.