TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1, 2.] Psalmi hujus titulus habet fructum prolixitatis suae, si intelligatur: et quia Psalmus brevis est, compensemus in mora tituli quod in Psalmo non immorabimur. Inde enim pendet omnis versus qui cantatur. Si quis itaque agnoscat quod in domus fronte praefixum est, securus intrabit; nec cum intraverit, errabit. Hoc enim in ipso poste praenotatum est, quomodo interius non erretur. Titulus ejus sic se habet: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quod Saül persecutor erat sancti viri David, optime novimus: quod figuram gerebat Saül temporalis regni, non ad vitam, sed ad mortem pertinentis, et hoc Vestrae Charitati nos commendasse meminimus. Itemque quod ipse David figuram gerebat Christi, vel corporis Christi, et nosse debetis, et recolere qui jam nostis. Quid ergo Ziphaei? Vicus quidam erat Ziph, cujus habitatores Ziphaei, in quorum regione se absconderat David, cum eum vellet Saül invenire et occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum regi persecutori, dicentes, Nonne ecce David absconditus est apud nos 1I Reg. XXIII, 14, 15, 19 ? Nihil quidem profuit illis proditio eorum, et ipsi David nihil obfuit. Namque animus eorum malignus demonstratus est: Saül vero nec post eorum proditionem potuit comprehendere David; sed potius in ipsius regionis quadam spelunca, cum ejus manibus datus esset occidendus Saül, pepercit ibi David, et quod habebat in potestate non fecit 2Id. XXIV, 4-8. Ille autem quaerebat facere quod in potestate non habuit. Ziphaei ergo viderint illi qui fuerint: quos nobis Psalmus ex illorum occasione intelligendos offerat, videamus.

Notes

  1. 1. I Reg. XXIII, 14, 15, 19
  2. 2. Id. XXIV, 4-8