[«vers. 17.] Inimici Domini mentiti sunt ei,» dicendo, Eo ad vineam, et non eundo 55Matth. XXI, 30 : «et erit tempus eorum,» non ad tempus, sed «in aeternum.» Et qui sunt isti? «Et cibavit illos ex adipe frumenti.» Nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. «Et cibavit illos ex adipe frumenti» miscuit eos Sacramentis suis. Et Judam, quando dedit buccellam 56Joan. XIII, 26 , ex adipe frumenti cibavit: et inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus ejus in aeternum. «Et cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos.» O ingratos! «Cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.» In eremo de petra aquam produxit 57Exod. XVII, 6 , non mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. Quam multi ergo inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur verbo ejus et cognitione sacramentorum ejus, solutione parabolarum ejus, quam multi delectantur, quam multi clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus 58I Cor. X, 4 . Quam multi ergo satiantur de melle isto, clamant, dicunt, Suave est; dicunt, Nihil melius, nihil dulcius vel intelligi vel dici potuit! et tamen inimici Domini mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quanquam terribiliter Psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine ejus, obsecro vos, recurramus ad caput: «Exsultate Deo adjutori nostro,» conversi ad Deum.