Jam «montes Sion,» magni in Sion. Quid est Sion? Ecclesia. Et qui ibi sunt montes? Magni. Quos significant montes, hos significat barba, hos significat ora vestimenti. Barba non intelligitur nisi in perfectis. Non ergo habitant in unum, nisi in quibus perfecta fuerit charitas Christi. Nam in quibus non est perfecta charitas Christi, et cum in uno sint, odiosi sunt, molesti sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros, et quaerunt quid de illis dicant; quomodo in junctura inquietum jumentum non solum non trahit, sed et frangit calcibus quod junctum est. Si autem habet rorem Hermon, «qui descendit super montes Sion,» quietus, placatus, humilis, tolerans, pro murmure precem fundit. Nam murmuratores omnes magnifice descripti sunt quodam loco Scripturarum: «Praecordia fatui sicut rota carri» 28Eccli. XXXIII, 5 . Quid est, «Praecordia fatui sicut rota carri?» Fenum portat, et murmurat: non enim potest rota carri quiescere a murmure. Sic sunt multi fratres; non habitant in unum nisi corpore. Sed qui sunt qui habitant in unum? Illi de quibus dictum est, «Et erat illis anima una et cor unum in Deum: et nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia» 29Act. IV, 32 . Designati sunt, descripti sunt, qui pertineant ad barbam, qui pertineant ad oram vestimenti, qui numerentur inter montes Sion. Et si sunt ibi alii murmuratores, meminerint dicti Domini: «Unus assumetur, et unus relinquetur» 30Matth. XXIV, 40 .