[«vers.» 2.] Incipit ergo ita Psalmus: «Deus laudem meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.» Unde apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax, omnis autem homo mendax 3Rom. III, 4 ; quia non est homo verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti Filii Dei, qua hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate ejus latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo illud apertum est, quia operta virtus hujus fuit. Ideo autem dicit, «Apertum est os dolosi,» quia odium quod dolo tegebatur, erupit in vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.