[vers. 12.] Non veniat mihi pes superbiae. Certe jam dixit, Sub umbraculo alarum tuarum sperabunt filii hominum, et inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum coeperit quisque isto fonte uberius irrigari, caveat ne superbiat. Non enim deerat Adae primo homini: sed venit illi pes superbiae, et movit illum manus peccatoris, id est manus diaboli superba. Quomodo ille qui eum seduxit, dixit. Ponam sedem meam ad Aquilonem 43Isai. XIV, 13 : sic illi persuasit, Gustate, et eritis sicut dii 44Gen. III, 5 . Superbia ergo lapsi sumus, ut ad istam mortalitatem perveniremus. Et quia nos superbia vulneraverat, humilitas facit sanos. Venit humilis Deus, ut a tanto superbiae vulnere curaret hominem. Venit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 45Joan. I, 14. Comprehensus est a Judaeis, insultatum est ei. Audistis cum Evangelium legeretur, quid dixerunt, et cui dixerunt, Daemonium habes 46Id. VIII, 48 : et ille non dixit, Daemonium habetis vos, quia vos in peccatis vestris estis, et diabolus possidet corda vestra. Non hoc dixit, quod si diceret, verum diceret; sed non erat tempus ut hoc diceret, ne non veritatem praedicare, sed maledictum reddere videretur. Dimisit quod audivit, quasi non audisset. Medicus enim erat, et phreneticum curare venerat. Quomodo medicus non curat quidquid audiat a phrenetico, sed quomodo convalescat et fiat sanus phreneticus; nec si et pugnum ab illo accipiat curat; ille illi facit nova vulnera, ille veterem febrem sanat: sic et Dominus ad aegrotum venit, ad phreneticum venit, ut quidquid audiret, quidquid passus esset contemneret, hoc ipso eos docens humilitatem, ut humilitate docti, sanarentur a superbia; de qua iste liberari deprecatur dicens: Non veniat mihi pes superbiae; et manus peccatoris non moveat me. Si enim venerit pes superbiae, movet manus peccatoris. Quae est manus peccatoris? Male suadentis operatio. Factus es superbus? Cito te corrumpit, qui male suadet. Humilis figere in Deo, et non valde cures quid tibi dicatur. Hinc est quod alibi dicitur: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo 47Psal. XVIII, 13, 14 . Quid est, Ab occultis meis? Non veniat mihi pes superbiae. Quid est, Et ab alienis parce servo tuo? Neque manus peccatoris moveat me. Serva quod intus est, et non timebis foris.