Ergo, fratres, ex fide justificatus est Abraham: sed si fidem opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Numquid enim fides tua sterilis erit? Si sterilis non es, sterilis non est ipsa. Aliquid mali credidisti, et igne malitiae tuae radicem tuae fidei concremasti. Tene ergo fidem operaturus. Sed dicis, Non hoc ait apostolus Paulus. Imo hoc ait Paulus apostolus: Fides, inquit, quae per dilectionem operatur 9Gal. V, 6 ; et alio loco: Plenitudo ergo legis, charitas 10Rom. XIII, 10 ; et alio loco: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum 11Gal. V, 14 . Vide si non vult te operari qui dicit: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum: dilectio proximi malum non operatur: Plenitudo autem legis, charitas 12Rom. XIII, 9, 10 . Numquid charitas permittit aliquid mali te facere ei quem diligis? Sed forte tantummodo mali nihil facis, non etiam aliquid boni. Ergone charitas permittit te non praestare quidquid potes ei quem diligis? Nonne illa est charitas quae orat etiam pro inimicis? Ergo deserit amicum, qui bene optat inimico? Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne autem multa cogites de opere fidei, adde illi spem et dilectionem, et noli cogitare quid opereris. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de quoquam homine etiam male operatur, nisi amor? Da mihi vacantem amorem et nihil operantem. Flagitia, adulteria, facinora, homicidia, luxurias omnes, nonne amor operatur? Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum: quales impetus habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Num vobis dicitur: Nihil ametis? Absit. Pigri, mortui, detestandi, miseri eritis, si nihil ametis. Amate, sed quid ametis videte. Amor Dei, amor proximi, charitas dicitur: amor mundi, amor hujus saeculi, cupiditas dicitur. Cupiditas refrenetur, charitas excitetur. Ipsa enim charitas bene operantis dat ei spem bonae conscientiae. Spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. Et erunt tria haec, de quibus dicit Apostolus, Fides, Spes, Charitas 13I Cor. XIII, 13 . Et alio loco ipsa tria, sed pro spe bonam conscientiam posuit: Finis enim praecepti est, dixit. Quid est finis praecepti? Quo perficiuntur praecepta, non quo consumuntur. Aliter enim dicimus, Finitus est cibus; aliter dicimus, Finita est tunica quae texebatur: finitur cibus ut non sit; finitur tunica ut perfecta sit: et hic finis dicitur, et ibi. Non ergo hic finem praecepti dixit, quo quasi pereant praecepta; sed quo perficiantur, et consummentur, non consumantur. Finis ergo propter tria illa: Finis, inquit, praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 14I Tim. I, 5 . Pro spe bonam conscientiam posuit. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. Quod credit fidei est, quod operatur charitatis est. Illo ergo loco a fide coepit Apostolus, Fides, Spes, Charitas: alio loco ab ipsa charitate coepit, Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Modo nos a medio coepimus, ab ipsa conscientia et spe. Qui vult, inquam, habere bonam spem, habeat bonam conscientiam; ut autem habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. A medio imus ad initium et finem: credat, et operetur. Quod credit, fidei est: quod operatur, charitatis est.