TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari.» Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. «Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt.» Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? «Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.» Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim, «Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos.» Et quid illis praestitit, quia errabant? «Et deduxit eos in viam rectam.» Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant, «Et deduscit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.» Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.» Dicite experti inexpertis, jam in via positi, jam ad civitatem inveniendam directi, jam denique a fame et siti liberati: «Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis.»