[«vers. 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi.» Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso, «Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi?» Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti: «Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos» 478Psal. CXXIII, 2, 3 . Ecce quare ab ejus testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.