[«vers. 15.] Et dedit eis petitionem ipsorum:» id est, quod petitione petierunt. «Et misit saturitatem in animam eorum.» Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» 25Matth. V, 6 . Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cujus animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur, «Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum» 26Id. VI, 25 ? tanquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: «Quid est quod jejunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti» 27Isai LVIII, 3 ?