TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quae cum ita sint, si per angelos malos Deus illas plagas inflixit Aegyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem per eosdem angelos versam, et ranas per eosdem angelos factas, quorum similia etiam magi Pharaonis veneficiis suis facere potuerunt; ut angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes, inde fallentes, secundum judicium et dispensationem justissimi et omnipotentissimi Dei, juste utentis etiam iniquorum malitia? Non audeo dicere. Unde enim sciniphes facere magi Pharaonis minime potuerunt 91Exod. VII, 20, 22, et VIII, 6, 7, 17, 18? an quia hoc permissi ipsi angeli mali non sunt? An, quod verius dicendum est, occulta causa est, et vires nostrae inquisitionis excedit? Nam si propterea per malos angelos illa Deum fecisse putaverimus, quia poenae infligebantur, non beneficia praestabantur, tanquam nemini Deus poenas irroget per Angelos bonos, sed per illos velut militiae coelestis carnifices; consequens erit ut etiam Sodomam per malos angelos eversam esse credamus, et malos angelos Abraham et Lot hospitio suscepisse videantur: quod absit ut contra Scripturas apertissimas sentiamus 92Gen. XVIII et XIX. Claret igitur ista hominibus fieri per bonos et malos angelos posse: quid aut quando fieri oporteat, me latet; illum vero qui facit, non latet, et cui voluerit revelare. Verumtamen quantum nostrae intentioni Scriptura divina moderatur, malis poenas irrogari et per bonos Angelos, sicut Sodomitis, et per malos angelos, sicut Aegyptiis, legimus: justos vero corporalibus poenis per bonos Angelos tentari et probari, non mihi occurrit.

Notes

  1. 91. Exod. VII, 20, 22, et VIII, 6, 7, 17, 18
  2. 92. Gen. XVIII et XIX