TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Ergo dicamus omnes: «Benedic, anima mea, Dominum.» Alloquamur omnes animam nostram: quia omnium nostrum anima, per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in Christum credimus, propter unitatem corporis ejus unus homo sumus. Benedicat anima nostra Dominum, pro tantis beneficiis ejus, pro tam multis et magnis muneribus gratiarum ejus: quae munera invenimus in hoc psalmo intenti, et excussa nebula carnalis cogitationis, quantum possumus erecta mente, et quantum possumus directa acie, et quantum possumus puro oculo cordis nostri, quantum non impedit praesens vita, quantum non occupant rerum praesentium desideria, quantum non excaecat cupiditas saeculi. Erecti ergo audituri sumus magna, laeta et pulchra, desiderabilia et plena laetitiae gaudiorumque munera ejus; quae jam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius visionis exsultatione ructabat dicens: «Benedic, anima mea, Dominum.»