TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscujusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intelligat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Job, Tentationibus abundat vita humana; sed ait, «Numquid non tentatio est vita humana super terram» 23Job VII, 1 ? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.» Ad manus Domini, qui te jussit caedi, cui dicis in alio psalmo, «Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam;» clama ad manus caedentis, et dic, «Miserere nostri, Domine, miserere nostri.» Nonne sunt istae voces vapulantis: «Miserere nostri, Domine, miserere nostri?»

Notes

  1. 23. Job VII, 1