TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat carbones vastatores. Jam repellit linguam subdolam et labia iniqua, jam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos, inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum est, numquid jam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea prematur; et quantum proficit, tantum videt majora scandala in populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et zizaniis. «Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania» 17Matth. XIII, 26 : id est quia nulli homini apparent mali, nisi factus fuerit ipse bonus; quia «cum crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania.» Jam ergo iste coepit proficere, et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat ad Dominum: «Heu me, quod incolatus meus longinquus,» inquit, «factus est!» Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? Quia «incolatus meus longinquus factus est.» Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. «Longinquus,» inquit, «factus est incolatus meus.» Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte viveret: sed non sic est, quando de illa Jerusalem coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Jerusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur, inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes justi et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris: quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria.

Notes

  1. 17. Matth. XIII, 26