[vers. 9.] Et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Acuant nunc linguas suas tanquam gladium, firment sibi sermonem malignum. Merito sibi eum firmaverunt; quia infirmatae sunt super eos linguae eorum. Numquid poterat esse hoc firmum adversus Deum? Mentita est, inquit, iniquitas sibi 29Psal. XXVI, 12 : Infirmatae sunt super eos linguae eorum. Ecce resurrexit Dominus qui occisus erat. Transibant ante crucem, vel stabant, et intuebantur illum, sicut tanto ante psalmus praedixerat: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me 30Psal. XXI, 17, 18 . Tunc caput agitabant dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Tentaverunt quodammodo utrum Filius Dei esset, et quasi invenerunt quod non esset, quia insultantibus illis, de cruce non descendebat: si descenderet de cruce, Filius Dei esset 31Matth. XXVII, 40-43. Quid tibi videtur qui de cruce non descendit, et de sepulcro surrexit? Quid ergo profecerunt? Quod etsi Dominus non resurrexisset, quid profecissent, nisi quod profecerunt et persecutores martyrum? Nam et martyres nondum surrexerunt, et tamen illi non profecerunt: nondum resurgentium jam natalitia celebramus. Ubi est furor saevientium? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Quo perduxerunt illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam mortuo Domino et sepulto, custodes ponerent ad sepulcrum? Dixerunt enim Pilato, Seductor ille; hoc appellabatur nomine Dominus Jesus Christus, ad solatium servorum suorum quando dicuntur seductores: ergo illi Pilato, Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube itaque custodiri sepulcrum usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus 32Ibid., 63-66 . Posuerunt custodes milites ad sepulcrum. Concussa terra Dominus resurrexit: miracula facta sunt talia circa sepulcrum, ut et ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulcri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam; et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Id. XXVIII, 12, 13) . Vere defecerunt scrutantes scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia? Tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum? Dormientes testes adhibes: vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes: defecerunt a luce Dei, defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum: quando quod voluerunt, nihil perficere potuerunt, utique defecerunt: Quare hoc? Quia accessit homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Propterea postea cum innotuisset Christi resurrectio, et veniens Spiritus sanctus impleret fiducia timentes quosdam discipulos, ut auderent jam mortem non timentes praedicare quod viderant, exaltato Deo in majestate sua, qui propter nostram infirmitatem humilis judicatus est; et ubi coeperunt tubae coelestes personare judicem venturum, quem primo viderant judicatum, Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Exaltato Deo, ut dixi, praedicato Christo, visi sunt Judaei a quibusdam Judaeis, visi sunt deficientes in scrutationibus suis. Videbant enim illi in nomine crucifixi, et occisi manibus suis, fieri tanta miracula: recesserunt corde ab eis qui permanserunt in impietate; displicuit eis illorum duritia; quaesierunt consilium salutis suae, et dixerunt Apostolis: Quid faciemus? Conturbati ergo sunt omnes qui videbant eos 33Act. II, 1-37 : id est, qui intelligebant quod linguae eorum infirmatae sunt super eos, qui intelligebant quia in omnibus suis malis perscrutationibus consiliorum ubique defecerunt. Conturbati sunt isti.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 29. Psal. XXVI, 12
- 30. Psal. XXI, 17, 18
- 31. Matth. XXVII, 40-43
- 32. Ibid., 63-66
- 33. Act. II, 1-37