TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intelligitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis ejus Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae 32Act. XXI, 39. Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis 33Isai. XXIII, 1, sec. LXX . Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est 34Ezech. XXXVIII, 13, sec. LXX; et hac diversitate interpretum potest intelligi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in ejus regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis ejus principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per ejus naves intelligatur superbia gentium, praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Jam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi hujus, tanquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae 35Ephes. IV, 14. Quicumque ergo ex incertis hujus vitae tumuerant, evertantur; et subjiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cujuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia judicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret.

Notes

  1. 32. Act. XXI, 39
  2. 33. Isai. XXIII, 1, sec. LXX
  3. 34. Ezech. XXXVIII, 13, sec. LXX
  4. 35. Ephes. IV, 14