[vers. 7.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Tanquam diceretur, Vincuntur illi qui fecerunt quod et tu David: non enim hoc parvum malum parvumque peccatum, adulterium et homicidium: quid illi qui ex quo nati sunt de ventre matris suae, nihil tale fecerunt? etiam ipsis imputas aliqua peccata, ut ille omnes vincat cum coeperit judicari? Suscepit personam generis humani David, et attendit omnium vincula, propaginem mortis consideravit, originem iniquitatis advertit, et ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Numquid David de adulterio natus erat, de Jesse viro justo et conjuge ipsius 15I Reg. XVI, 18? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam? Etiam ipsum vinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cujus est unius diei vita super terram 16Job XIV, 4, sec. LXX ? Novimus enim et Baptismo Christi solvi peccata, et Baptismum Christi valere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad Ecclesiam cum languentibus currunt? Quid illo Baptismo, quid illa remissione dimittitur? Innocentem magis video flentem quam irascentem. Quid eluit Baptismus? quid solvit illa gratia? Solvitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans, diceret; et si jam intellectum haberet, quem habebat David, responderet tibi: Quid me attendis infantem? Non quidem vides facinora mea: sed ego in iniquitate conceptus sum, Et in peccatis mater mea me in utero aluit. Praeter hoc vinculum concupiscentiae carnalis natus est Christus sine masculo, ex virgine concipiente de Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus; non potest dici, In peccatis mater ejus in utero eum aluit, cui dictum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 17Luc. I, 35 . Non ergo ideo in iniquitate concipiuntur homines, et in peccatis in utero a matribus aluntur, quia peccatum est misceri conjugibus; sed quia illud quod fit, utique fit de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa mortalitas. Unde Apostolus non moriturum corpus dixit, sed mortuum: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam 18Rom. VIII, 10 . Quomodo ergo sine vinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore mortuo propter peccatum? Opus hoc castum in conjuge non habet culpam, sed origo peccati trahit secum debitam poenam. Non enim maritus, quia maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est. Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato: suscepit poenam nostram, et ideo solvit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur 19I Cor. XV, 22. Per unum hominem enim, ait Apostolus, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 20Rom. V, 12 . Definita est sententia: In Adam, inquit, omnes peccaverunt. Solus esse innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 15. I Reg. XVI, 18
- 16. Job XIV, 4, sec. LXX
- 17. Luc. I, 35
- 18. Rom. VIII, 10
- 19. I Cor. XV, 22
- 20. Rom. V, 12