Ergo, fratres, ad hoc dictum est, ne quisquam vestrum velit spem suam ponere in homine. Tamdiu est aliquid homo, quamdiu illi haeret a quo factus est homo. Nam recedens ab illo, nihil est homo, et cum haeret illis. Tu sic accipe consilium per hominem, ut illum consideres qui illuminat hominem. Etenim et tu potes accedere ad illum qui tibi per hominem loquitur; non enim fecit illum accedere ad se, et te repellit. Et qui vere sic accessit ad Deum, ut in illo habitet Deus, displicent illi omnes qui non in illo ponunt spem suam. Propterea datum est quoddam exemplum, cum ipsos Apostolos sibi diviserunt, et in schismata ierunt qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, id est Petri. Hos plangit Apostolus, et dicit eis: Divisus est Christus? et se elegit quem apud ipsos contemneret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 27I Cor. I, 12, 13 ? Vide bonum montem quaerentem gloriam, non sibi, sed a quo montes illuminantur: nolebat de se praesumi, sed de illo de quo et ipse praesumpserat. Quisquis ergo ita se commendare voluerit populis, ut si forte contigerit ei aliquis tumultus, frangat post se populos, et dividat Ecclesiam catholicam propter se, non est de illis montibus quos illuminat Altissimus. Sed quis est iste? Contenebratus a se, non illuminatus a Domino. Unde autem probantur isti montes? Si forte contigerit aliquis tumultus adversus montes in Ecclesia; aut per populares seditiones carnalium, aut per aliquas falsas suspiciones hominum; bonus mons repellit a se omnes qui propter ipsum volunt ab unitate recedere. Sic enim ipse manebit in unitate, si propter ipsum non divisa fuerit ipsa unitas. Illi autem divisi sunt: quando recessit populus ab orbe terrarum, et secutus est nomen ipsorum, gavisi sunt; elati sunt, et dejecti sunt. Humiliarentur, et exaltarentur, quomodo humiliatus est Apostolus, dicens: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? et alio loco: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 28Ibid., III, 6 et 7 . Tales montes in se humiles sunt, in Deo excelsi sunt; qui autem in seipsis excelsi sunt, a Deo humiliantur: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 29Luc. XIV, 11 . Ideo tales qui superbias suas attendunt, inamaricant hominibus pacificis in Ecclesia. Illi volunt coagulare pacem; isti inter se miscent dissensionem. Et quid de illis dicit alius psalmus? Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis 30Psal. LXV, 7 . Illuminans tu, attende hic, tu admirabiliter a montibus aeternis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 27. I Cor. I, 12, 13
- 28. Ibid., III, 6 et 7
- 29. Luc. XIV, 11
- 30. Psal. LXV, 7