[vers. 36, 37.] Denique hic sequentia videamus: « Et dilexerunt eum, » inquit, « in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. » Aliud in lingua eorum, aliud in corde eorum inveniebat, cui secreta hominum nuda sunt, et sine ullo obstaculo quid potius amarent videbat. Rectum itaque cor cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum. Unam quippe concupivit a Domino, hanc requiret, ut inhabitet in domo Domini semper, et contempletur ejus delectationem 70Psal. XXVI, 4. Cui dicit cor fidelium: Saturabor, non ollis carnium Aegyptiorum, nec melonibus et peponibus, et allio et cepis, quae generatio prava et amaricans etiam pani coelesti praeferebat 71Exod. XVI, 3, nec manna visibili atque ipsis volatilibus pennatis; sed saturabor, cum manifestabitur gloria tua 72Psal. XVI, 15. Haec est enim haereditas Novi Testamenti, in quo illi fideles habiti non sunt, cujus tamen fides etiam tunc quando velabatur erat in electis, et nunc quando jam revelata est, non est in multis vocatis: Multi enim sunt vocati, pauci autem electi 73Matth. XX, 16 . Talis ergo erat generatio prava et amaricans, etiam cum Deum quaerere videretur; diligens in ore et in lingua mentiens; in corde autem non recta cum Deo, ubi ea potius diligebat propter quae Dei adjutorium requirebat.