[«vers.» 8.] Itaque sequitur ut illud quoque fiat quod etiam in hoc psalmo sequitur; ut scilicet, «Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.» Videant ergo isti apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus, nec videntia, nec viventia simulacra.