Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Redit ad illud quod paulo ante commemoravit: quamvis hic proficiat, vane conturbatur omnis homo vivens: vivens utique in incerto. Quis enim vel de ipso bono suo securus est? Vane conturbatur. Jactet in Dominum curam suam 64Psal. LIV, 23, in illum jactet quidquid sollicitus est, ipse nutriat, ipse custodiat. Quid enim in hac terra certum est, nisi mors? Considerate omnia omnino vel bona vel mala vitae hujus, vel in ipsa justitia, vel in ipsa iniquitate: quid hic certum est, nisi mors? Profecisti: quid sis hodie, scis; quid futurus sis crastino, nescis. Peccator es: quid sis hodie, scis; quid sis crastino, nescis. Speras pecuniam; incertum est an proveniat. Speras uxorem; incertum est an accipias, vel qualem accipias. Speras filios; incertum est an nascantur: nati sunt; incertum est an vivant: vivunt, incertum est an proficiant, an deficiant. Quocumque te verteris, incerta omnia: sola mors certa. Pauper es; incertum est an ditescas: indoctus; incertum est an erudiaris: imbecillus; incertum est an convalescas. Natus es; certum est quia morieris: et in hoc ipso quia mors ipsa certa est, dies mortis incertus est. Inter haec incerta, ubi sola mors certa, cujus etiam hora incerta, et sola multum cavetur, quae nullo modo devitatur, omnis homo vivens vane conturbatur.