«Israel, si me audieris, non erit in te deus recens.» Deus recens, est ad tempus factus: Deus autem noster non recens, sed ab aeternitate in aeternitatem. Et Christus noster recens forte homo, sed sempiternus Deus. Quid enim ante principium? Et utique in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse Christus noster Verbum caro factum, ut habitaret in nobis 29Joan. I, 1, 14 . Absit ergo ut sit in aliquo deus recens: deus recens, aut lapis, aut phantasma est. Non est, inquit, lapis: ego argenteum habeo et aureum. Merito ipsa pretiosa voluit nominare, qui dixit, «Idola Gentium argentum et aurum.» Magna sunt, quia aurea et argentea sunt; pretiosa sunt; lucida sunt: sed tamen oculos habent, et non vident 30Psal. CXIII, 4, 5 . Recentes hi dii. Quid recentius deo ex officina? Licet illos jam vetustos aranearum casses contexerint; qui sempiterni non sunt, recentes sunt: hoc de Paganis. Nescio quis alius, in vanitatem accipiens nomen Domini Dei sui, fecit sibi Christum creaturam, Christum imparem et inaequalem generanti; Filium Dei dicens, et Filium Dei negans. Si enim Filius unicus est, hoc quod Pater est, et hoc est ex aeternitate: tu autem nescio quid aliud cogitasti in corde tuo; deum recentem posuisti. Fecit sibi alius deum pugnantem contra gentem tenebrarum, timentem ne invadatur, satagentem ne corrumpatur; ex parte tamen corruptum, ut posset esse totus salvus; sed non totus, quia ex parte corruptus. Manichaei ista dicunt; faciunt sibi et isti in corde recentem deum. Non est talis Deus noster, non est talis portio tua Jacob: sed qui fecit coelum et terram, ipse est Deus tuus; qui non eget bonis, qui non timet a malis.