[«vers. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.» Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit, Pulchritudo et confessio; sed, «Confessio et pulchritudo.» Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis justus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? «Non veni,» inquit, «vocare justos, sed peccatores» 15Matth. IX, 13 . Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? «Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.» Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus 16II Petr. II, 22 : et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed justitiam Angelorum non amat. Prius justitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? «Sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus.» Tu jam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.