TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Et erit tanquam lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum: id est, aut secundum ipsam Sapientiam, quae dignata est hominem suscipere ad salutem nostram; ut ipse homo sit lignum plantatum secundum decursus aquarum: potest enim et hoc intellectu accipi, quod in alio psalmo dicitur: Fluvius Dei repletus est aqua 5Psal. LXIV, 10 . Aut secundum Spiritum sanctum, secundum quem dicitur: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto 6Matth. III, 11 ; et illud: Qui sitit, veniat, et bibat 7Joan. VII, 37 ; et illud: Si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit; petisses ab eo, et daret tibi aquam vivam, unde qui biberit non sitiet in aeternum; sed efficietur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 8Id., IV, 10, 13, 14 . Aut secundum decursus aquarum, secundum populorum peccata, quia et aquae populi interpretantur in Apocalypsi 9Apoc. XVII, 15; et decursus non absurde intelligitur lapsus, quod pertinet ad delictum. Lignum ergo illud, id est Dominus noster, de aquis decurrentibus, id est populis peccatoribus, trahens eos in via in radices disciplinae suae, fructum dabit, hoc est, constituet Ecclesias; in tempore suo, id est, postquam clarificatus est resurrectione et ascensione in coelum. Tunc enim Spiritu sancto misso Apostolis, et eis in fiducia sui confirmatis et directis in populos, fructificavit Ecclesias. Et folium ejus non decidet: id est, verbum ejus non erit irritum; quia omnis caro foenum, et claritas hominis ut flos foeni: foenum aruit, et flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternum 10Isai. XL, 6-8 . Et omnia quoecumque fecerit prosperabuntur: id est, quaecumque illud lignum attulerit; quae omnia videlicet accipienda sunt fructus et folia, id est facta et dicta.

Notes

  1. 5. Psal. LXIV, 10
  2. 6. Matth. III, 11
  3. 7. Joan. VII, 37
  4. 8. Id., IV, 10, 13, 14
  5. 9. Apoc. XVII, 15
  6. 10. Isai. XL, 6-8