Exsultate in conspectu ejus. O vos quibus dictum est, Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum, etiam exsultate in conspectu ejus: quasi tristes, semper autem gaudentes 18II Cor. VI, 10. Dum enim facitis iter ei, dum praeparatis qua veniat, gentesque possideat, multa passuri estis in conspectu hominum tristitia: sed vos non solum nolite deficere, sed etiam exsultate; non in conspectu hominum sed in conspectu Dei. Spe gaudentes, in tribulatione tolerantes 19Rom. XII, 12. Exsultate in conspectu ejus. Illi enim qui vos in conspectu hominum turbant, Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum. Desolatos enim putant, a quibus plerumque gladio verbi Dei, et parentes a filiis, et mariti ab uxoribus separantur 20Matth. X, 34, 35: sed habent consolationem destituti atque viduati patris orphanorum et judicis viduarum; habent ejus consolationem qui ei dicunt, Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me 21Psal. XXVI, 10 : et qui speraverunt in Domino, persistentes in orationibus nocte ac die 22I Tim. V, 5; a cujus facie illi turbabuntur, cum viderint se nihil proficere, quoniam totus mundus post eum abiit 23Joan. XII, 19.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 18. II Cor. VI, 10
- 19. Rom. XII, 12
- 20. Matth. X, 34, 35
- 21. Psal. XXVI, 10
- 22. I Tim. V, 5
- 23. Joan. XII, 19