[vers. 14.] Deus, in Sancto via tua. Inspicit jam opera misericordiae Dei circa nos, ex his garrit, et in his affectionibus exsultat. Primo inde coepit: In Sancto via tua. Quae via tua in Sancto? Ego sum, inquit, via, veritas, et vita 21Joan. XIV, 6 . Redite ergo homines, ab affectionibus vestris. Quo itis? quo curritis? quo non solum a Deo, sed etiam a vobis fugitis? Redite, praevaricatores, ad cor 22Isai. XLVI, 8, scrutamini spiritum vestrum, recolite annos aeternos, invenite misericordiam Dei circa vos, attendite opera misericordiae ejus: In sancto via ejus. Filii hominum, usquequo graves corde? quid quaeritis in affectionibus vestris? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam magnificavit Dominus Sanctum suum 23Psal. IV, 3, 4: In Sancto via tua. Ad ipsum ergo attendamus, Christum attendamus; ibi via ejus: Deus, in Sancto via tua. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Habent gentes affectiones circa deos suos, idola adorant; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; pedes habent, et non ambulant 24Psal. CXIII, 5-7. Quid ambulas ad deum qui non ambulat? Non, inquit, ea colo. Et quid colis? Numen quod ibi est? Certe hoc colis quod alibi dictum est: Quoniam dii gentium daemonia 25Psal. XCV, 5 . Aut idola colis, aut daemonia. Nec idola, nec daemonia, inquit. Et quid colis? Stellas, solem, lunam, ista coelestia. Quanto melius qui fecit, et terrena, et coelestia! Quis Deus magnus sicut Deus noster?