[«vers. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus.» Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: «Scitote quoniam Dominus ipse est Deus,» Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. «Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos». «Ipse fecit nos:» omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 32Joan I, 3 . Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos jactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. «Ipse fecit nos, et non nos.» Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. «Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.» Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis 33Luc. XV, 4, 5 redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. «Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.»