[vers. 12.] Non defecit de plateis ejus usura et dolus. Usura et dolus non absconduntur saltem quia mala sunt, sed publice saeviunt. Etenim qui in domo aliquid mali facit, vel de malo suo erubescit: In plateis ejus usura et dolus. Fenus et professionem habet, fenus et ars vocatur: corpus dicitur, corpus quasi necessarium civitati, et de professione sua vectigal impendit: usque adeo in platea est quod saltem abscondendum erat. Est et alia usura pejor, quando non dimittis quod tibi debetur; et turbatur oculus in illo versu orationis, Dimitte nobis debita nostra. Quid enim ibi facturus es, quando oraturus es et ad ipsum versum venturus? Verbum contumeliosum audisti: vis exigere damnationis supplicium. Vel tantum exige quantum dedisti, fenerator injuriarum. Pugno percussus es, interfectionem quaeris. Usura mala. Qua iturus es in orationem? Si reliqueris orationem, qua circumiturus es ad Dominum? Ecce dices: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Dices: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Venies ad, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 47Matth. VI, 9-12 . Vel in civitate illa mala abundent usurae istae, non intrent parietes istos ubi pectus tunditur. Quid facies, quia ibi tu et ille versus in medio estis? Preces tibi composuit coelestis jurisperitus: qui noverat quid ibi ageretur, ait tibi, Aliter non impetrabis. Amen enim dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus, dimittentur vobis; si autem non dimiseritis peccata hominibus, neque Pater vester dimittet vobis 48Ibid., 14, 15 . Quis hoc dicit? Qui scit quid ibi agatur, quod tu adstans petis. Vide quod voluit esse ipse advocatus tuus: ipse jurisperitus tuus, ipse assessor Patris, ipse judex tuus dixit, Aliter non accipies. Quid facturus es? Non accepturus, si non dicturus; non accepturus, si falsum dicturus. Ergo aut facturus et dicturus, aut quod petis non promeriturus; quia qui hoc non faciunt, in usuris illis sunt malis. Sint ibi illi qui adhuc idola aut adorant, aut quaerunt; noli tu, plebs Dei, noli, plebs Christi, noli, corpus illius capitis. Attende vinculum pacis tuae, attende promissum vitae tuae. Quid enim tibi prodest, quia exigis injurias quas pertulisti? Ultio te reficit? Ergo de malo alieno gaubebis? Passus es malum, ignosce; ne duo sitis. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus.