Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi, non habebat praecedendi. Propter Christum enim, id est, propter confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est ante Christum: ne forte occurrat vobis. Multi enim mortui sunt et martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et habentur inter martyres. Juste etenim si non pro nominis Christi confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus est, antequam granum illud caderet in terram, cujus ex persona dictum est, «Singularis ego sum, donec transeam,» ut et ipse Joannes, qui recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici, non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum. Potuit utique et inde occidi, et hoc a multis. Si propter aliud occisus est ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Joannes. Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus propter Christum in Joannem, non negaret. (Erant quippe in illo vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi [Joan. III, 29] . Magna in illo gratia, magna excellentia: «In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista» [Matth. XI, 11] ). Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit impetus in Petrum, non fit in Joannem. Etenim vires ipsas Petrus post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi antecederet Christum. Non occiditur a Judaeis, qui perhibebat liberum testimonium Christo, quem occiderunt Judaei; et occiditur ab Herode, quia dicebat ei, «Non tibi licet habere uxorem fratris tui» 58Id. XIV, 3-11 . Neque enim frater ejus sine posteritate decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate, pro justitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine, quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur, «Singularis ego sum, donec transeam?»