[vers. 6.] Quod vero adjungit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum, etiam ista prophetatio est, non optatio. Non malevolentiae voto ista dicuntur, sed spiritu praevisa praedicuntur; sicut de Juda traditore, quae mala illi fuerant pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt, quasi optata sint. Quemadmodum enim Propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronuntiet quod dicit, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; specie tua, et pulchritudine tua, et intende, et prospere procede, et regna 43Psal. XLIV, 4 et 5 : ita non optat, sed prophetat qui dicit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt. Quod more suo repetit, dicens, Et in regna quae non invocaverunt nomen tuum: nam gentes per regna repetitae sunt; et quod eum non noverunt, per hoc repetitum est, quod non invocaverunt nomen ejus. Quomodo ergo intelligendum est quod ait Dominus in Evangelio, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis 44Luc. XII, 48, 47 , si major ira Dei est in gentes quae Dominum non cognoverunt? In eo quippe quod ait, Effunde iram tuam, satis hoc verbo indicavit quam multam iram voluerit intelligi: unde postea dicit, Redde vicinis nostris septies tantum. An quia multum interest inter servos, qui licet nesciant voluntatem Domini sui, tamen invocant nomen ejus, et alienos a familia tanti patrisfamilias, qui sic ignorant Deum, ut nec invocent Deum? Invocant enim pro eo vel simulacra, vel daemonia, vel quamlibet creaturam; non Creatorem, qui est benedictus in saecula. Neque enim istos, de quibus hoc prophetat, ita nescientes significat Domini sui voluntatem, ut tamen ipsum Dominum timeant; sed ita ipsum Dominum nescientes, ut nec invocent eum, et inimici nominis ejus existant. Multum ergo distat inter servos voluntatem domini sui nescientes, et tamen in familia ejus atque in domo viventes, et inimicos non solum ipsum dominum scire nolentes, sed et non ejus nomen invocantes, atque in servis insuper oppugnantes.