TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3, 4.] Sequitur itaque, et dicit: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est firmamentum animae meae, vel fortitudo; hoc enim ossa significant. Dicit ergo anima fortitudinem suam esse turbatam, cum ossa nominat: neque enim credendum est, quod habeat ossa quae videmus in corpore. Quapropter ad expositionem pertinet quod subjicitur, Et anima mea turbata est valde; ne quod ossa appellavit, corporis intelligerentur. Et tu, Domine, usquequo? quis non intelligat significari animam luctantem cum morbis suis, diu autem dilatam a medico, ut ei persuaderetur in quae mala se peccando praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur; ex difficultate autem sanationis, erit diligentior custodia receptae sanitatis. Non ergo tanquam crudelis Deus aestimandus est, cui dicitur: Et tu, Domine, usquequo? sed tanquam bonus persuasor animae, quid mali sibi ipsa pepererit; nondum enim tam perfecte orat haec anima, ut ei dici possit: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum 13Isai. LXV, 24 . Simul ut etiam illud agnoscat, quanta poena impiis praeparatur, qui se nolunt convertere ad Deum, si tantam difficultatem convertentes patiuntur; sicut alio loco scriptum est: Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt 14I Petr. IV, 18 ?

Notes

  1. 13. Isai. LXV, 24
  2. 14. I Petr. IV, 18