[«vers.» 3.] Ideo ad hoc conclusit hic psalmus: «Speret Israel in Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Quod enim scriptum est graece, ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος, hoc expositum est, «ex hoc nunc et usque in saeculum.» Sed non semper saeculi nomen hoc saeculum significat, sed aliquando aeternitatem; quia aeternum duobus modis intelligitur; usque in aeternum, id est, aut semper sine fine, aut quousque veniamus ad aeternitatem. Hic ergo quomodo intelligendum est? Quousque veniamus ad aeternitatem, speremus in Dominum Deum; quia cum venerimus ad aeternitatem, jam spes non erit, sed ipsa res erit.