TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Quantum nobis valeat sermo Dei ad correctionem vitae nostrae, et ad speranda praemia ejus poenasque metuendas, unusquisque in se metiatur ; et conscientiam suam ante oculos ejus sine dolo ponat, nec sibi blandiatur in tanto periculo; quoniam et ipse Dominus Deus noster videtis quia nulli blanditur: et si consolatur nos promittendo bona sua, et confirmando spem nostram; male viventibus tamen, et contemnentibus verbum suum omnino non parcit. Interroget se unusquisque cum tempus est, et videat ubi sit, et aut perseveret in bono, aut mutetur a malo. Sicut enim dicit in hoc psalmo, non quicumque homo, aut quicumque angelus, sed Deus deorum Dominus locutus est. Loquendo autem quid egit? Vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, Dominus noster et Salvator est Jesus Christus. Verbum caro factum, ut inhabitaret in nobis. Dominus ergo noster Jesus Christus Deus deorum est; quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil. Verbum Dei, si Deus est, utique Deus deorum est: utrum autem sit Deus, Evangelium respondet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 1Joan. I, 14, 1 . Et si omnia per ipsum facta sunt, sicut consequenter dicit, et dii si qui facti sunt, per ipsum facti sunt. Unus enim Deus non factus, et vere Deus ipse solus. Ipse autem solus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus.

Notes

  1. 1. Joan. I, 14, 1