TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audivimus ergo quid sibi velit, Ne corrumpas in tituli inscriptionem. Quid ergo est, Cum fugeret a facie Saül in speluncam? Quod quidem et David ille fecit: sed quia in illo non invenimus tituli inscriptionem, in hoc inveniamus fugam in speluncam. Figurabat enim aliquid illa speluncam, qua se texit David. Quare autem se texit? Ut occultaretur, et non inveniretur. Quid est contegi spelunca? Contegi terra. Qui enim fugit in speluncam, terra contegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem quam acceperat de terra; et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 11I Cor. II, 8. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, majestatem autem divinitatis in corporis tegmine, tanquam terrae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum, crucifixerunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine; quia nec teneri posset nisi in homine. Opposuit male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saül. Quod si et hoc velis accipere, ita Dominum fugisse in speluncam a facie Saül, quia passus est; usque adeo se occultavit Judaeis, ut et moreretur. Quantumlibet enim saevirent in eum Judaei, donec moreretur, adhuc putabant eum posse liberari, et ostendere aliquo miraculo quod Filius Dei esset. Hoc praedictum erat in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus illi ex sermonibus illius. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum 12Sap. II, 20, 18 . Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, crediderunt illum non esse Filium Dei. Propterea insultantes pendenti in ligno, et caput agitantes, dicebant illi: Si filius Dei es, descende de cruce Alios salvos fecit, seipsum salvare non potest 13Matth. XXVII, 40, 42 . Ista dicentes, sicut est in ipso libro Sapientiae, haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum 14Sap. II, 21 . Quid enim magnum erat de cruce descendere, cui facile fuit de sepulcro resurgere? Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens? Ut fugeret a facie Saül in speluncam. Etenim spelunca, inferior pars terrae potest accipi. Et certe quod manifestum est, et certum omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat: illuc fugit a facie Saül. Tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in spelunca. Unde probamus quod tamdiu illum persecuti sunt, quousque ibi poneretur? Etiam mortuum in cruce pendentem lancea vulneraverunt 15Joan. XIX, 34. At ubi involutus curato funere positus est in spelunca, jam nihil habuerunt quod carni facerent. Resurrexit ergo Dominus ex illa spelunca illaesus, incorruptus, quo fugerat a facie Saül; occultans se impiis, quos praefigurabat Saül, ostendens se autem membris suis. Nam resurgentis membra a membris ejus palpata sunt: membra enim ejus Apostoli tetigerunt resurgentem, et crediderunt 16Luc. XXIV, 39; et ecce nihil profuit persecutio Saülis. Audiamus ergo jam Psalmum, quia de titulo ejus satis locuti sumus, quantum Dominus donare dignatus est.

Notes

  1. 11. I Cor. II, 8
  2. 12. Sap. II, 20, 18
  3. 13. Matth. XXVII, 40, 42
  4. 14. Sap. II, 21
  5. 15. Joan. XIX, 34
  6. 16. Luc. XXIV, 39