TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: «Aperite mihi portas justitiae» 17Psal. CXVII, 19 . Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: «Ut adimpleam,» inquit, «quae desunt pressurarum Christi in carne mea» 18Coloss. I, 24 . «Ut adimpleam:» Quid? «Quae desunt.» Cui desunt? «Pressurarum Christi.» Et ubi desunt? «In carne mea.» Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait, «Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum» 19Joan. XIX, 30 . Quid est, «Perfectum est?» Jam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tanquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestaten. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam» 20Id. X, 17, 18 . Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra 21I Cor. XII, 27 . In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: «Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea.» Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: «Saule, Saule, quid me persequeris?» Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Injuriam ei facimus, si non ipse dixit: «Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» 22Matth. XXV, 35-40 . Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente; quia «diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.» Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Jacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Jacob? Jacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Judaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Jacob appellatus est et Israel 23Gen. XXXII, 28 . Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritualiter intelligit, cujus umbra et figura erat illa terrena: ait, «Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.» Diligit illam spiritualem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.

Notes

  1. 17. Psal. CXVII, 19
  2. 18. Coloss. I, 24
  3. 19. Joan. XIX, 30
  4. 20. Id. X, 17, 18
  5. 21. I Cor. XII, 27
  6. 22. Matth. XXV, 35-40
  7. 23. Gen. XXXII, 28