[vers. 3.] Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille dicit, qui dixit: Quid me persequeris 10Act. IX, 4 ? ille dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 11Matth. XXV, 40 . Nota est ergo vox hujus hominis, totius hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota. Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam meam 12Psal. CXLI, 5 . Ibi de persecutoribus ait quia non erat qui exquireret animam ejus; hic autem: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam justi, cum imitari cogitas; quaeris animam justi, cum occidere cogitas. Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis justi, singuli in singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui requirat animam ejus ad imitandum passiones ejus; hic autem: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam ejus, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam ejus, quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet, ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro his qui persequuntur vos 13Matth. V, 44 ? Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris: quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 14Luc. XXIII, 34 ? Respondet talia dicentibus martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et revereantur. Jam facta est talis vindicta de inimicis martyrum. Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus. Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita desuper voce, Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad persequendum 15Act. VII, 57, et IX, 1, 4, 6. Hoc ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur. Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris; securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 10. Act. IX, 4
- 11. Matth. XXV, 40
- 12. Psal. CXLI, 5
- 13. Matth. V, 44
- 14. Luc. XXIII, 34
- 15. Act. VII, 57, et IX, 1, 4, 6