Sicut non dubito meminisse Charitatem vestram, qui hesterno die sermoni adfuistis, psalmum quem coeperamus exponere, ne ad terminum perveniret, angustia temporis impedivit; et dilata est pars ejus in hodiernum diem. Hoc qui heri adfuistis, recordamini, qui non adfuistis, cognoscite. Propterea fecimus ipsam lectionem Evangelii recitari, ubi Dominus tentatus est per ea verba Psalmi, quae hic audistis 35Matth. IV, 6 . Ideo tentatus est Christus, ne vincatur a tentatore christianus. Ille quippe magister in omnibus tentari voluit, quia tentamur; sicut mori voluit, quia morimur; sicut resurgere voluit, quia resurrecturi sumus. Illa enim quae ostendit in homine, qui factus est propter nos homo, cum esset Deus per quem facti sumus, propter nos ostendit. Et saepe commendavimus Charitati vestrae, quod nos saepe iterare non piget; ut quia forte multi vestrum legere non possunt, quia non eis vacat legere, aut litteras non norunt, saltem assidue audiendo non obliviscantur salubrem fidem suam. Certe ea repetendo quibusdam molesti videamur, dum tamen quosdam aedificemus. Novimus enim multos esse et memoria praevalentes, et lectionis divinae studiosos, qui ea quae dicturi sumus noverunt; et forte nos ea volunt dicere quae non noverunt. Sed si celeriores sunt, intueantur quia cum tardioribus ambulant viam. Quando autem duo comites unam viam ambulant, quorum est unus celerior, alter tardior, in potestate celerioris est ut cum illo ambulet tardior, non in potestate tardioris; quia si velit celerior tantum facere quantum potest, tardior illum non sequitur. Opus est ergo ut celerior refrenet celeritatem suam, et non relinquat comitem tardiorem. Hoc est ergo quod dixi me saepe dixisse, et nunc iterum dico: sicut dicit Apostolus, «Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum» 36Philipp. III, 1 . Dominus noster Jesus Christus, tanquam totus perfectus vir, et caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus est de Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, sepultus, resurrexit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde illum exspectamus judicem vivorum atque mortuorum; hoc est caput Ecclesiae 37Ephes. V, 23 . Corpus hujus capitis Ecclesia est, non quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum: nec illa quae hoc temore, sed ab ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput est Christus. Ibi sunt et Angeli cives nostri: sed quia nos peregrinamur, laboramus; illi autem in civitate exspectant adventum nostrum. Et de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur ut bene vivamus. Quid dicam venisse litteras? Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione; ut in illo ambulantes, nec erremus, nec deficiamus, nec in latrocinantes incidamus, nec in laqueos irruamus, qui ponuntur juxta viam. Talem ergo scientes Christum totum atque universum simul cum Ecclesia; ipsum autem solum natum de virgine, caput Ecclesiae, mediatorem scilicet inter Deum et homines Christum Jesum 38I Tim. II, 5 : ad hoc mediatorem, ut eos qui recesserant, per re reconciliet; medius enim non est nisi inter duos. Recesseramus a majestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum: missus est Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra, quibus separabamur a Deo; et interpositus redderet nos ei et reconciliaret, a quo aversi in peccatis nostris et delictis tenebamur. Ipse est caput nostrum, ipse est Deus aequalis Patri, Verbum Dei per quod facta sunt omnia 39Joan. I, 3 : sed Deus ut crearet, homo ut recrearet; Deus ut faceret, homo ut reficeret. Hunc intuentes, sic audiamus Psalmum: intendat Charitas Vestra. Disciplina est ista et doctrina scholae hujus, quae vobis valeat non ad unum psalmum intelligendum, sed ad multos, si teneatis hanc regulam. Aliquando psalmus, non solum psalmus, sed et omnis prophetia, aliquando sic loquitur de Christo, ut caput solum commendet, et aliquando a capite it ad corpus, id est ad Ecclesiam, et non videtur mutasse personam; quia non separatur caput a corpore, sed tanquam de uno loquitur. Videat enim Charitas Vestra quod dico. Manifestus est certe omnibus psalmus ubi de passione Domini dicitur: «Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem.» Hoc et Judaei quando audiunt erubescunt; evidentissime enim prophetia de passione Domini nostri Jesu Christi prolata est. Delicta autem non habebat Dominus noster Jesus Christus; et tamen in capite ipsius psalmi dicit: «Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum» 40Psal. XXI, 17, 18, 19, 2 . Videtis ergo quid dicatur ex persona capitis, quid ex persona corporis. Delicta ad nos pertinent, passio pro nobis ad caput pertinet: sed propter passionem illius pro nobis, et quod ad nos pertinet delictorum solvitur . Sic et in isto psalmo.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 35. Matth. IV, 6
- 36. Philipp. III, 1
- 37. Ephes. V, 23
- 38. I Tim. II, 5
- 39. Joan. I, 3
- 40. Psal. XXI, 17, 18, 19, 2