[vers. 3.] Meditatur ergo dolos: et sequitur, 4Forte latet illum, quia Deus ibi videt? Etiam ostenditur quod dicere coeperam: latet illum, sed volentem; quia contra se fecit nolens intelligere. Quoniam dolose egit in conspectu ejus. In cujus conspectu? Cujus timor non est ante oculos ejus qui dolose egit. Ut inveniret iniquitatem suam, et odisset. Iste sic egit ut non inveniret. Sunt enim homines qui quasi conantur quaerere iniquitatem suam, et timent illam invenire; quia si illam invenerint, dicitur illis, Recedite ab illa: haec fecisti antequam scires, iniquitatem fecisti cum esses in ignorantia; dat Deus veniam: modo cognovisti eam; dimitte illam ut possit facile ignorantiae tuae venia dari, et libera fronte dicas Deo, Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris 5Psal. XXIV, 7 . Hac illam quaerit, hac timet ne inveniat illam: dolose enim quaerit. Non sciebam quia peccatum est, quando dicit homo? Cum viderit quia peccatum est, et destiterit facere ipsum peccatum, quod ideo faciebat, quia ignorabat; vere sic voluit nosse iniquitatem, ut inveniret, et odisset. Nunc autem multi dolose agunt, ut inveniant iniquitatem suam, id est, non ex animo agunt invenire et odisse. Sed quia in ipsa inquisitione dolus est, in inventione defensio iniquitatis erit. Cum enim invenerit iniquitatem, ecce jam manifestum est illi, quia iniquitas est. Noli illam facere, inquis. Et ille qui dolose agebat ut inveniret, jam invenit, et non odit: quid enim dicit? Quam multi hoc faciunt, et quis hoc non facit? Et numquid omnes perditurus est Deus? Aut certe hoc dicit: Si nollet Deus illa fieri, viverent homines qui ista committunt? Vides quia dolose agebas ad inveniendam iniquitatem tuam? Nam si non dolose, sed sinceriter ageres, jam invenisses et odisses: modo invenisti et defendis: dolose ergo agebas, cum quaereres.