[vers. 6.] Quare hoc? Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes, inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos alloquitur Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei; et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt 22I Petr. IV, 17, 18 ? Quid ergo futurum est in judicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa mittenda est; et quanto plus ierit ejus extensio retrorsum, tanto majore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto magis differtur judicium, tanto majore impetu venturum est. Ergo et de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles ejus in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.